utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510294

Charter
Charter Number: 00510294
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1230
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wigorn[] in crastino sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Johannis quartodecimo coram Radulfo Cycestr[] episcopo domini regis cancellario Stephano de Segraue Willelmo de London[] Willelmo de Stuteuill[] Radulfo de Sulegh[] justic[] domini regis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Cristianam de Knihteton[] petentem et Willelmum priorem Wigorn[] tenentem de quarta parte unius virgate et nouem acrarum terre cum pertinentiis in Knihteton[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predicta Cristiana remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue Wigorn[] totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia predictus prior et successores sui dabunt singulis annis predicte Cristiane tria crannoca frumenti percipienda apud Wigorn[] tota uita ipsius Cristiane Scilicet ad festum sancti Johannis Baptiste unum crannocum et ad festum sancti Michaelis unum crannocum et ad Natale domini unum crannocum Et post decessum ipsius Cristiane predictus prior et successores sui priores quieti erunt de predictis tribus crannocis frumenti uersus heredes ipsius Cristiane
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter