utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510352

Charter
Charter Number: 00510352
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wigorn[] die sancti Jacobi apostoli anno regni regis Henrici filii regis Johannis decimo nono coram Roberto abbate de Theokesbyr[] Willelmo de Ebor[] Radulfo de Norwich[] Willelmo de Insula et Moricio le Butiller iustic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Philippum Hok[] petentem et Willelmum priorem Wig[] tenentem de duabus acris terre cum pertinenciis in Bedewordin[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Philippus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue Wig[] totum ius et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem prior dedit predicto Philippo unam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter