utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510357

Charter
Charter Number: 00510357
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1229
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Dubbedent anno Incarnationis dominice mccxxix in festo sancti Ethelberti in plena curia prioris Wig[] tradidi in perpetuum quiete de me et de heredibus meis dicto priori et conuentui Wigorn[] terram cum pertinentiis quam tenui de eisdem annuatim pro xiii denariis que terra est inter terram Willelmi le Upholdcre et terram Roberti Wene quam Ricardus Judeus tenuit de me pro xix denariis annuatim Ita quod dictus Ricardus Judeus et heredes sui de cetero absque calengio quod euenire possit de me uel de heredibus meis teneant dictam terram de dictis priore et conuentu reddendo inde eis singulis annis xix denarios Pro hac autem traditione et quieta clamatione mea dederunt mihi dicti prior et conuentus v solidos et vii denarios Et ut hec traditio stabilis sit et rata in perpetuum eam presenti scripto cum sigilli mei appositione roboraui Hiis testibus Thome de Stok[] Johanne Prich []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter