utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510376

Charter 00510376
Charter Number: 00510376
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1235
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas capellanus filius Petri Gos concessi et quietum clamaui deo et beate Marie et priori et conuentui Wigorn[] pro me et heredibus meis in perpetuum totum ius et clamium quod habui uel habere potui in quinque mesuagiis cum omnibus eorum pertinenciis quas Rogerus Trainel eisdem priori et conuentui ad usus pauperum dedit et concessit et in plenam misit seisinam habend et tenend in perpetuum absque omni reclamatione et calangio mei uel heredum meorum Ita quod nec ego nec alius nomine meo de cetero in dictis domibus et eorum pertinenciis aliquid exigere possimus Saluo mihi et heredibus meis uel cui assignare uoluero unum denarium vel unum par cirotecarum in Pascha Hec autem quieta clamatio facta fuit coram iusticiariis itinerantibus apud Wigorniam scilicet domino r[oberto] abbate Theokesb[] domino Willelmo de Eboraco domino Willelmo de Insula domino Radulfo de Norwich[] domino Mauricio le Butiler Pro hac autem quieta clamatione mea dederunt mihi prior et conuentus unam marcam argenti Et ut predicta perpetuum robur optineant ea presenti scripto et sigilli impressione roboraui Hiis testibus Thoma de Stok[] Willellmo janitore []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter