utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510430

Charter
Charter Number: 00510430
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1238
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Cloptun[] miles dedi et concessi et hac carta mea confirmaui deo et beate Marie et priori et conuentui Wigorn[] sex acras prati cum pertinentiis in prato de Hamptun[] super Auene que iacent inter pratum predictorum prioris et conuentus ex una parte et domini Willelmi de Bisscopesdon[] militis ex altera Tenendas et habend de me et heredibus uel assignatis meis in perpetuum ipsi uel sui assignati Reddendo inde annuatim mihi et heredibus uel assignatis meis ipsi uel sui assignati quatuor solidos argenti singulis annis ad duos terminos scilicet in Natiuitate sancti Johannis Baptiste duos solidos et uigilia Natalis domini duos solidos pro omni seruicio exactione sequela et demanda Ego uero et heredes uel assignati mei predictum pratum cum pertinentiis predictis priori et conuentui uel assignatis suis contra omnes homines et feminas warantizabimus Pro hac autem donatione concessione et warantizatione mea dederunt mihi predictus prior et conuentus duodecim marcas argenti Et ut omnia predicta perpetue firmitatis robur optineant ea presenti scripto et sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus domino Willelmo de Wilmecote []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter