utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510439

Charter
Charter Number: 00510439
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1143 - 1145
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte dei ecclesie filiis d[auid] prior et totus conuentus sancte Marie Wigorn[] ecclesie salutem Sciat dilectio uestra nos concessisse et dedisse w[illelmo] Rupe unam hydam terre in Cliua et unam hydam in Canterton[] et tres uirgatas in Hereferton[] quas Mauricius vendidit ei et unam uirgatam in eadem uilla quam nos dedimus ei pro seruicio suo et unum essartum in Stoch[] quem Edwinus de Burneford tenuit et molendinum de Herefertun[] pro x et vii solidis singulis annis cum xxx stikis anguillarum ad feudo firmam et dimidiam hydam in Blakew[] eo tamen tenore quod escambium debet recipere de ipsa dimidia hyda licet escambium minus ualeat duos solidos quam ipsa dimidia hyda Hec autem omnia supradicta tenet in libero seruicio et iure hereditario preterm olendinum quod ut dictum est tenet ad feudofirmam Ista uero concessio et datioe facta et lecta fuit in pleno capitulo Testibus Thoma abbate de Persora [] Hec carta audita est in curia domini regis Johannis anno regni ipsius xiii apud Hanleg[] coram iusticiariis S de Pateshull[] et H de Punthaud[] et aliis pro causa que uertebatur inter Thomam Rupe et Ricardum de Sanford et Hugonem fratrem eius et iudicatum est ab eis quod non tenemur per cartam istam warantizare heredibus Willelmi Rupe terras que in ea continentur nisi unam uirgatam terre in Hereferton[] quam dedimus ei pro seruicio suo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter