utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510463

Charter
Charter Number: 00510463
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1255
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno domini mccl quarto sexto idus Martii conuenit inter venerabilem patrem Walterum Wygorn episcopum ex una parte et priorem et conuentum Wygorn ex altera Videlicet quod composicio facta per venerabilem patrem Stephanum Cantuariensem archiepiscopum super electione prioris Wygorn et custodia prioratus cum articulis in eadem compositione contentis et carta Edgari regis in omnibus suis articulis stent et robur optineant firmitatis Ita tamen quod balliuus principalis tocius libertatis hundredi de Oswaldeslawe sit communis tam ipsi episcopo et successoribus suis quam priori et conuentui supradictis et utrisque iuratus ab episcopis tamen ponendus et balliuis domini regis pro toto hundredo de Oswaldeslawe presentandus Si tamen prior et monachi infra octo dies postquam premuniti fuerint de persona presentanda acceptauerint uel rationabiliem causam coram episcopo uel senescallo suo ostenderint uel docuerint quare talis balliuus poni et presentari non debeat alius modo predicto presentetur et ponatur qui etiam balliuus episcopo uel suis successoribus uel asignatis suis de exitibus pertinentibus ad ipsum similiter et monachis uel eorum asignatis de exitibus pertinentibus ad ipsos fideliter respondebit Et si predictus balliuus delinquat erga monachos predictos et de hoc constiterit corrigatur uel ammoueatur per episcopum uel senescallum suum et alius subrogetur in forma prescripta Preterea balliuus predictus iuratus duos tantum habebit ministros sub se pedes unum in terris episcopi et alium in terris monachorum ita quod unus in terris episcopi et alius in terra monachorum ministerium suum exerceat et superior balliuus in utrisque Et cum necesse fuerit predicti duo inferiores balliui et ministri tam in terris episcopi quam in terris monachorum secundum dispositionem ipsius balliui superioris mutuo se iuuabunt Predictus uero minister qui ministrabit in terris monachorum superiori balliuo iurato nominabitur et presentabitur per monachos predictos et ab ipso admittetur si inueniatur ydoneus et per ipsum etiam amouebitur cum viderit expedire et alius loco sui subrogabitur in forma prescripta Ita tamen quod ille minister qui ministrabit in terris prioris et monachorum nullum sacramentum prestabit nisi predicto superiori balliuo hundredi nec aliquam extractam uel returnum recipiet de hiis qui spectant ad libertatem hundredi de Oswaldeslawe nisi per superiorem balliuum eiusdem hundredi et si receperit pro nullo habeatur Occasione autem istius conuentionis aut contentionis prehabite non ingredietur senescallus aut alius balliuus episcopi quam predictus iuratus terram prioris et conuentus Wygorn infra hundredum de Oswaldeslawe ad aliquod faciendum quod ante contentionem super predictis habitam fieri non consueuit Conuenit eciam hinc inde inter partes quod tam episcopus quam prior et monachi supradicti in rebus et libertatibus communibus adquirendis et defendendis mutuo et fideliter se iuuabunt Consenserunt autem episcopus prior et conuentus quod ista composicio sit perpetua et realis In cuius rei testimonium et munimen huic conuencioni partes signa sua alternatim apposuerunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter