utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510525

Charter
Charter Number: 00510525
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1291
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Godefridus permissione diuina episcopus Wyg[] salutem in domino sempiternam Noueritis nos remisisse pro nobis et successoribus nostris et omnino quietum clamasse [] priori et conuentui nostre ecclesie Wygorn[] et eorum successoribus totum ius et clamium quod habuimus uel habere poterimus in scutagiis cum homagiis et omnibus aliis que exinde poterunt prouenire de predictis [] priore et conuentu et eorum successoribus ac hominibus et tenentibus eorundem in Coteston[] et Lawern[] Willelmi inperpetuum Quare uolumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod ipsi [] prior et conuentus et eorum successores ac homines et tenentes eorum de predictis uillis de Coteston et Lawern Willelmi de scutagiis cum homagiis et omnibus aliis que ex inde poterunt prouenire sint liberi et quieti inperpetuum Et ut hec nostra remissio et quieta clamancia inperpetuum robur optineat firmitatis presens scriptum sigilli nostri inpressione roborauimus Hiis testibus dominis Willelmo Power Henrico de Ribesford Johanne de Grafton[] Roberto de Bracy Henrico de Pendok militibus Thoma de Codelesa Ricardo de Grymehulle et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter