utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00510537

Charter 00510537
Charter Number: 00510537
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1291
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus ad quorum noticiam peruenerit hec scriptura Godefridus dei gratia Wigorn[] episcopus Gilbertus de Clare comes Glouc[] et Hertford ac Johanna comitissa eiusdem comitis uxor salutem in omnium saluatore Nouerit uniuersitas uestra quod cum contencio mota fuisset inter nos Godefridum episcopum Wygorn[] ex parte una et predictos dominum Gilbertum de Clare comitem Glouc[] et Hertford[] ac Johannam comitissam uxorem eiusdem ex altera videlicet de uno fossato leuato per nos comitem et Johannam in summitate montis Maluernie super terram dicti episcopi ad nocumentum et dampnum eiusdem episcopi et ecclesie sue Wygorn[] Tandem amicis communibus super hoc conuenientibus et inde tractantibus[] et precipue domino Roberto Burnel Bathon[] et Wellen[] episcopo tunc presente contencio predicta inter nos taliter est sopita videlicet quod nos Gilbertus et Johanna damus et concedimus et presenti scripto confirmamus pro nobis heredibus et assignatis nostris quibuscumque predicto Godefrido[] Wygorn[] episcopo et omnibus suis successoribus episcopis Wygorn[] duos damos bonos tempore pinguedinis in vigilia Assumpcionis beate Marie et duas damas bonas tempore fermissionis in vigilia Natiuitatis domini de foresta et chacia nostra Maluernie annuatim apud manerium suum de Kemesey ex liberatione nostra et heredum vel assignatorum nostrorum fideliter liberanda Et si nos Gilbertus et Johanna heredes et assignati nostri in solucione et liberacione predictorum damorum et damarum loco et terminis supradictis defecerimus quod absit volumus et concedimus pro nobis heredibus et assignatis nostris et obligamus nos et heredes et assignatos nostros dare soluere et liberare et loco predicto prefato episcopo et successoribus suis alios duos damos et alias duas damas infra octabas cuiuslibet termini predicti non obseruati Et sic predictum redditum predictorum duorum damorum et duarum damarum dupplicabimus infra octabas cuiuslibet termini non obseruati ut predictum est Quod si non fecerimus submittimus nos districtioni domini nostri regis uel alterius cuiuscumque balliui sui quem prefatus episcopus ad hoc elegerit qui nos per bona nostra mobilia et immobilia distringant donec prefato episcopo et suis successoribus de donacione et concessione nostra superius expressa plenarie fuerit satisfactum Et hec omnia que superius de predictis damis generis utriusque concessimus prefato episcopo et successoribus suis Wygorn[] episcopis damus et concedimus pro nobis heredibus et assignatis nostris priori et capitulo beate Marie Wygorn[] quociens tempore predictorum terminorum sedes episcopalis Wygorn[] pastore fuerit destituta dum tamen predicti prior et capitulum per attornatum suum predictos damos et damas ad portam castri nostri de Hanlegh[] quereri faciant terminis superius annotatis per nostrum constabularium ibidem eisdem liberandos Nos vero Godefridus prefatus episcopus de assensu et voluntate dictorum prioris et capituli nostri Wygorn[] pro nobis et successoribus nostris et ecclesia Wygorn[] pro predictis donatione et concessione nobis et successoribus nostris per ipsum comitem et comitissam factis prefatum fossatum perpetuo concedimus duraturum Dedimus eciam et concessimus de assensu et voluntate dictorum prioris et capituli nostri pro nobis et successoribus nostris omnes terras et tenementa cum omnibus suis pertinenciis que extra fossatum illud et eidem fossato contigua versus comitatum Hereford habuimus prefatis comiti et comitisse et heredibus vel assignatis suis et omnino de cetero quietum clamamus eisdem de assensu et voluntate predictorum prioris et capituli nostri Wygorn[] pro nobis et successoribus nostris et ecclesia nostra Wygorn[] imperpetuum In cuius rei testimonium nos prefatus Godefridus[] episcopus prior et capitulum Wygorn[] nec non comes et comitissa Glouc[] huic scripto in modum cirographi confecto et in tres partes diuiso nostra sigilla singulariter apposuimus et ad maiorem securitatem omnium premissorum sigillum venerabilis patris domini Bathon et Wellen episcopi in cuius presencia hec sunt acta et concessa unicuique trium parcium presentis scripture apponi procurauimus Datum apud Theuk[] die sabbati proxima ante festum sancti Dunstani anno regni regis Edwardi filii regis Henrici decimo nono Et est enterlenear[] nos et prefatas ante consignata est sub sigillis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter