Charter Document - 00520499
Charter Number: 00520499
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1187
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1187
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Donecastre die Jovis proxima post Exaltationem Sancte Crucis anno regni regis Henrici Secundi xxxiii coram Godefrido de Luci et Jocelin Cicestrensi archidiacono et Willelmo Vavassor tunc justiciariis domini regis et aliis baronibus fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter monachos Sancte Marie de Rupe et Robertum de Ernaldtorp de communi pastura quam predicti monachi tenent de predicto Roberto in Ernaldtorp unde assisa nove disseis[i]ne summonita fuit inter eos in curia domini regis per breve Radulfi de Glanvill[] scilicet quod predictus Robertus dimisit apud West inter fossatum monachorum predictorum et pratum suum viam unam ad latitudinem quatuor perticarum et apud Northt dimisit eisdem monachis xij perticas de latitudine ad exitus ad [communem] pastur[am] et quod remanet extra xij perticas apud Hest usque ad angulum crofti predictorum monachorum poterit prenominatus Robertus includere ad pratum falcandum et quando fenum inde asportavit illud et aliud pratum jacebunt ad communem pasturam usque ad Pascham omnibus averiis exceptis porcis Et sciendum quod amplius quam inclusum est predictus Robertus a sua parte poterit includere infra tres quarentenas a mes[u]agiis predictorum monachorum nisi antea fuerit terra guainabilis quod si includere voluerit ad pratum vel ad bladum ita faciet per visum legalium hominum ut non sit magnum gravamen [] predictorum monachorum set omnia in bono et pace permanebunt sicut carte ejusdem Roberti et patris sui quas de ipsis habent testantur