utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00530006

Charter
Charter Number: 00530006
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Stephanus Dei gratia Britannorum comes concedo ecclesie Christi martyris Sergii et Bachi sanctique Brioci decimam integre quam fratres mei et antecessores ante me donauerunt eidem ecclesie in Anglia uidelicet in ecclesiis in decimis in terris in pratis et in omnibus omnino rebus quas monachi ipsius ecclesie sub fratribus meis possiderunt Hec uolo ut quiete habeant et teneant Atque ex mea parte adiungo huic elemosine decimam molendinorum meorum que sunt in Cantabrigia et piscaturas de Swauesey et terram illam que est ante portam eorum Horum omnium donum et confirmationem feci apud Lamballum per manum abbatis Galteri qui ibi meam presentiam adierat et de beneficio sue ecclesie me requisiuit et post mortem meam tantum pro me fieri quantum pro monacho professo concessit Acta sunt hec apud Lamballum tertio calendas Nouembris anno ab incarnatione Domini [mcvii]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter