utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00530027

Charter
Charter Number: 00530027
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1145 - 1146
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quoniam nobilum est ho[minum quos]que reliosos pro posse suo uenerari eorumque possessiones tueri et aumentando de suis propriis largicionibus accrescere ego Alanus comes Anglie et indigena comesque Britanie dedi ecclesie sancte Trinitatis de Sauigneio in elemosinam pro animabus patris matrisque mee et uxoris filii quoque mei totam terram Englebie in manus domni Petri monachi solutam ab omni exactione et perpetuo ad Dei seruicium quiete possidendam Quod donum manifestum fore quero sequacibus meis tibi precipue Ro[aldo ta]nquam meo conestabulo et Radulfo dapifero et Theobaldo capellan[o et Scollando et] omnibus Francigenis et Anglicis tam clericis quam laicis me sic quietum [et liberum ab omni serui]cio concessise et quicquid in terra abbacie habebam eidem Petro dedisse [hanc itaque terram a] me datam et concessam in pratis et nemoribus in pascuis et in aquis sciat om[nis mea pos]teritas datam deinceps in pace possidendam Me teste et Hainrico fratre meo et Hainrico Fulgeriensi et Alano Dinannensi Apud Redonem in die Theophanie Hunc siquidem Petrum uobis ex itegro commendo tanquam meum amicum et precipuum fidelem cui me totum et in maximo periculo commisi qui corporis uiteque mee custos optimus extitit hunc in pratis in nemoribus in pascuis custodite huic honorem et reuerenciam exibete De cetoro uobis notum facio quod Garnerii seruicium ei omnino con[donau]i
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter