utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00530045

Charter
Charter Number: 00530045
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Conanus dux Britannie et comes Richemund[ie] omnibus Ministris et hominibus suis et uniuersis sancte matris ecclesie filiis clericis et laicis salutem Notum sit uobis omnibus tam futuris quam presentibus me concessisse et confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Fontibus et monachis ibidem Deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute mea et pro anima patris mei et pro animabus omnium meorum antecessorum liberam et quietam ab omni seculari seruicio donacionem quam pater meus comes Alanus eis in mora de Moltonia concessit et dedit et quicquid ipsis tempore eius tenuerunt et eisdem diuisis dono et concedo eis Et insuper do eis et concedo sexaginta acras terre quas post [tempus mei] patris in eadem mora ceperunt et coluerunt et do [eis ad incre]mentum communem pasturam cum meis hominibus de Moltonia[ad omnes] suos boues de illa grangia et ad duodecim uaccas et ad cc oues in perpetuam et puram elemosinam Precipio etiam ut omnia ista in pace et in quiete teneant et possideant et ne aliquis ullam molestiam aut ullam perturbacionem eis faciat Confirmo etiam eis hac mea carta pactionem quam fecerunt cum Meldredo et Gilomichele de Mideltonia et cum Elsio de Knietonia de xl acris terre in mora de Mideltonia pro duobus solidis annuatim pro [omni seruicio et de] tribus acris in eadem mora quas hii prenominati dederunt et concesserunt eis in puram et perpetuam elemosinam Hec pactio et hec donatio facta fuit coram me et coram meis baronibus in meo castello de Richemund Testes qui hoc uiderunt et audierunt Willelmus Abbas sancti Melanii Redon[ensis] Willelmus abbas de Filgeriis Rollandus de Dinan Radulfus de Filgeriis Hamo Boterel Ricardus de Rolos [iohannes] filius Mengui Henricus Bertran Robertus frater comitis Se[] senescallus de Filgeriis Theobaldus de Champellis Henricus [de Caste]llario Paganus de sancto Bricio Liones Ernaldus clericus de Richem[und] Eudo marescallus Henricus filius Radulfi de [guil]lingue Actum Redon[] anno domini mclviii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter