utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00530046

Charter
Charter Number: 00530046
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Con[anus] dux Britannie et comes Richemund[ie] omnibus suis hominibus et amicis Britannie et Anglie et uniuersis sancte matris ecclesie filiis tam clericis quam laicis sal[utem] Notum sit uobis omnibus me concessisse et dedisse Deo et abbatie de Kircasteda et monachis eiusdem loci ecclesiam de Gaituna et duas carrucatas terre et dimidiam de meo dominio in campis de Gaituna cum fructecto quod uocatur Gaituna Rohage cum omnibus que ad has duas carrucatas et dimidiam pertinent in toftis et croftis in uiis et semitis in pratis et pasturis et aquis et molendinis in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete et honorifice ab omni seculari seruitio et consuetudine que ad aliquem hominem uel ad terram illam pertinent pro salute mea et pro anima patris mei comitis Alani et pro animabus omnium antecessorum meorum et omnium parentum meorum t[estibus] Guill[elm]o abbate sancti Melanii Redon[ensis] Gull[elm]o abbate de Filgeriis Rollando de Dinan Radulfo de Filgeriis Hamone Boterel Ricardo de Rolos Teobaldo de Chanpels Iohanne filio Mengui Roberto fratre comitis Sequardo dapifero de Filgeriis Henrico de Castellario Henrico Bertran Ernaldo clerico de Richem[undia] Eudone marescal Apud Redon[es]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter