utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00530047

Charter
Charter Number: 00530047
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Con[anus] dux Brit[annie] comes Richemund[ie] dap[ifer]o suo et camerario et omnibus baronibus suis et omnibus ministris suis et omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis atque Britonibus sal[utem] Notum sit uobis omnibus me concessisse et reddidisse Alano meo constab[ulari]o suum constabulatum cum apertinenciis et totum feudum Enisandi Musard et feudum Heruei filii Morin[] et carrucatam terre de Sedberga et omnes terras et omnia tenamenta patris sui Roaldi constab[ulari]i sicut ipse Roaldus ea melius et honorificius tempore meorum antecessorum tenuit scilicet tempore Stefani comitis aui mei et tempore Alani comitis patris mei et sicut carte regis Henrici ataui mei et Stefani comitis aui mei et Alani comitis patris mei quas inde habent eis testantur Quare uolo et firmiter precipio ut hic Alanus et sui heredes habeant et teneant de me et de meis heredibus in feudo et hereditate omnes predictas tenuras et predicta tenamenta bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco in plano in aquis in stagnis in piscaturis in uiuariis in pratis in pascuis in terra arabili et non arabili in burgo et extra burgum in uiis in semitis et extra in foro et extra forum in ecclesiis et in omnibus locis cum soco et saco et tol et tem et infangantheof cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus predictis tenuris et tenamentis pertinentibus t[estibus] Guill[elm]o abbate ecclesie sancti Petri de Fulgeris Petro suo canonico Ricardo celerario de Chircasteda Eudone filio Cades Radulfo de Fulgeris Sequarto suo dap[ifer]o Henrico de Chastaler Leones Guill[elm]o Angeuin Briennio fratre com[itis] Roberto de [gu]ingam camerario Ernaldo clerico Rollando dispensatore Henrico Bertram Roberto ostiario Radulfo f[ilio] Meldredi Homnisio abbate de Begar Guill[elm]o abbate de sancto Albino Kemaroco abbate de Bochiam Apud Fulg[erias]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter