utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00530073

Charter
Charter Number: 00530073
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Richmond
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Conanus dux Britannie et comes Richemundie omnibus ecclesie sancte filiis atque omnibus baronibus et uicecomitibus et prepositis et iusticiariis et ministris et bailliuis atque omnibus fidelibus hominibus suis Francis et Anglicis totius Anglie salutem Notum uolo uobis fieri Radulfum Filgeriarum dominum cognatum meum Oliua matre ipsius amita mea concedente dedisse monachis Sauigneii in perpetuam elemosinam ecclesiam Brintonie integerrime cum omnibus pertinentiis suis Ego autem ut eiusdem elemosine particeps fieri meruissem eandem ecclesiam integerrime similiter cum omnibus pertinentiis suis supradictis monachis Sauigneii in perpetuam elemosinam liberam penitus et quietam concessi et presenti scripto et sigilli mei impressione muniri et confirmari feci Facta est autem hec mea concessio atque confirmatio anno ab incarnatione mclxvi in thalamo iuxta turrim Testibus his Radulfo de Filgeriis Willelmo And[egauino] fratre suo Simone de Monborcher Galterio filio Zacharie Eudone filio alterius Abraham capellano[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter