utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00540088

Charter
Charter Number: 00540088
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Paynel Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Willelmus Paynel salutem Noveritis me divini amoris intuitu et ob reverenciam beati martiris Thome et ob dilectionem quam habeo erga venerabilem patrem meum Hubertum Cant[uariensem] archiepiscopum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse eidem Huberto Cant[uariensi] archiepiscopo totum feodum quod Robertus de Mednil tenet de me de feodo meo scilicet feodum septem militum cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et liberis consuetudinibus suis tenend sibi et successoribus suis de me et heredibus meis in perpetuum faciendo mihi et heredibus meis servicium feodi quinque militum pro omni servicio et omni exactione Si vero idem H Cant[uariensis] archiepiscopus feodum illud alicui dare voluerit liceat ei dare illud cuicumque voluerit salvo mihi et heredibus meis predicto servicio feodi quinque militum Et pro hac concessione et confirmacione et pro necessitate mea urgenti dedit mihi memoratus Hub[ertus] Cant[uariensis] archiepiscopus quinquaginta marcas argenti et unum palefridum Quare volo et firmiter precipio quod predictus Hub[ertus] Cant[uariensis] archiepiscopus et successores sui habeant et teneant predictum feodum cum wardis homagiis serviciis et cum omnibus aliis pertinenciis et obvencionibus suis bene et in pace libere et quiete plenarie et integre sine omni diminucione cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis in omnibus in perpetuum Quod ut ratum et firmum perseveret inposterum tam presenti pagina quam sigilli mei munimine illud confirmavi Testibus hiis Johanne Wigorn[ensi] episcopo Henr[ico] de Casteil Cant[uariensi] archidiacono Galfr[ido] de Bocl[and] archid[iacono] Norwic[ensi] Rann[ulfo] thesaur[ario] Sar[isberiensi] Gaufr[ido] filio Pet[ri] Hug[one] Bard[olf] Phil[ippo] filio Roberti Rob[erto] filio Rog[eri] Gill[eberto] filio Reinfr[idi] Willelmo de Glanuill Adam Paynel et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter