utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00540150

Charter
Charter Number: 00540150
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Paynel Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1172
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus Painel dono et concedo et hac mea carta confirmo Deo et sancte Marie et domui de Kirkestal et monachis ibidem Deo seruientibus et eorum successoribus imperpetuum dimidiam carucatam terre in Kukeriz quam Adam filius Hucke tenuit de me cum tofto et crofto et omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pasturis in essartis in[fra] uillam et extra uillam et in omnibus locis et nominatim in illis duobus essartis quorum unum est subtus domum suam aliud de alia parte uie per metas et diuisas quas ipse Adam ea tenuit et cum omni terra quam predictus Adam habuit antequam eam monachis dederit et seruitium et humagium ipsius Ade et uxoris sue et infantum suorum et quietos eos clamo imperpetuum prefate domui cum omnibus catallis suis Insuper dono predicte domui pasturam eiusdem uille sexaginta animalibus et ccc ouibus et sexaginta porcis in omnibus pasturis tam in bosco quam in plano eidem uille pertinentibus preter Heselwode ita ut si forte aliqua de animalibus uel pecoribus eorum infra eandem siluam sint absque custode inuenta absque omni causa regredientur ita tamen quod sexaginta porci monachorum cum porcis meis tempore pannagii in predicta silua scilicet Heselwode pascentur quod si porcos non habuero porci si eorum nihilominus in ea toto tempore pasnagii pascentur Hec omnia eis dono et concedo in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omnibus seruitiis et consuetudinibus terrenis excepto quod ipsi monachi dabunt mihi et heredibus meis annuatim viii solidos pro omnibus seruitiis que ad terram pertinent iiii scilicet solidos ad festum sancti Martini et iiii or ad Pentecosten Ego uero hanc terram predictam eis acquietabo ubique et contra omnes homines et nominatim contra Rogerum Musteile et matrem eius et heredes eorum Insuper concedo predicto Ade uel ei qui eandem terram de prefata domo tenuerit communitatem pasture vi bobus et xx animalibus et xx porcis et quadraginta ouibus xxx capris et tribus equis infra easdem conuentiones quas supra memorauimus Concedo etiam prefatis monachis et ei qui eandem terram de eis tenuerit liberos introitus et exitus infra uillam et extra uillam ad animalia eorum et pecora tam ad pasturam eundo quam inde redeundo Ipsi uero tam monachi quam ille qui de eis terram tenuerit sument de bosco meo ad edificia sua et ad cetera sua necessaria super eandem terram facienda Concedo etiam eisdem monachis tres homines super eandem terram habere unum ipsi Ade et duos abbati et monachis qui homines sument de bosco meo ad domus suas edificandas et ad cetera sua necessaria super eandem terram ita tamen quod numerus animalium et pecorum eorum intra numerum animalium et pecorum monachorum et Ade contineatur Quando uero monachi receperunt terram dederunt mihi pro recognicione xii marcas argenti His testibus Toma filio Tome de Eboraco Willelmo filio Hugonis de Lethelei Roberto le Poer Waltheuus de Ghedune Paulinus sacerdos de Ledes Hamelinus capellanus de Adele Serlo de Poule Willelmus de Withetune Philippus de Alta ripa et Robertus frater eius Tomas Peteuin Willelmus de Occlesthorp Ranulfus de Rigtune Rogerus de Foderingheia Rogerus filius Petri de Arthingtune Petrus de Arthingt[une] Samson et Alexander et Hugo de Alretune Theobaldus Francus Ricardus filius Walding Willelmus de Mensintune Ricardus Macer Radulfus de Lofthusum Robertus de Brerhaga Robertus et Tomas ministri regis et totum wapentac apud Horseford Anno ab incarnatione Domini mclxxii ciclo decemnouennali xiiii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter