Charter Document - 00550068
Charter Number: 00550068
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1198 - 1199
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1198 - 1199
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus Mauleuerer de Bethmesleia dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Nigello de Plunton[] pro homagio et seruicio suo quadraginta acras terre arabil[es] in Langeberhe propinquiores de Meresbec infra haiam et communem pasturam usque Houkesbec sibi et hominibus suis et preterea pasturam propriis bestiis ipsius Nigilli in mora et in bosco usque ad Kexebec scilicet illas quadraginta acras quas Girardus de Idle suscep[it] in paccione a me pro terra unde placitum fuit inter nos in curia domini regis coram iustic[iariis] apud Eborac[um] scilicet tenend et habend predicto Nigello et heredibus suis de me et de heredibus meis in feodo et hereditate libere honorifice ab omni seruicio mihi et heredibus meis pertinente reddendo inde mihi et heredibus meis annuatim duodecim den[arios] vi d ad festum sancti Martini et vi d ad Pentecost[en] et ego predictus Willelmus Mauleuerer et heredes mei warantizabimus predicto Nigello et heredibus suis predictam terram et pasturam predictam quantum ad feodum meum pertinet contra omnes homines Hiis testibus episcopo Donelm[ensi] Hug[one] Bard[ulf] magistro Rog[ero] Arundello Gauf[rido] Hag[et] iustic[iariis] domini regis Rog[ero] de Batuent Rob[erto] Uauassur Malgero fratre eius Ran[ulfo] filio Walteri Willelmo de Korneburc Rob[erto] le Waleis Rob[erto] de Wiuelestorp Rob[erto] filio Uckeman Gilleb[erto] Lardiner et multis aliis