utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00550078

Charter 00550078
Charter Number: 00550078
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1247
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod anno incarnacionis Domini mccxlvii ad Pentecosten ita conuenit inter dominum Rich[ard]um tunc priorem et conuentum de Boulton ex una parte et inter Willelmum Mauliuerer filium Willelmi Mauliuerer ex altera uidelicet quod dictus Willelmus dimisit dictis canonicis et imperpetuum quietum clamauit de se et heredibus suis totum tenementum cum suis pertinenciis quod idem Willelmus antea tenuit de dictis canonicis in Storthes de Bemeslay et extra et totum ius et clameum tam in bosco quam in plano quod unquam habuit uel de cetero habere poterit [in] eadem uilla et extra sine aliquo retenemento Et pro hac dimissione et quieta clamacione dicti prior et conuentus dederunt dicto Willelmo totam terram suam quam tunc temporis habuerunt in uilla de Calton cum suis pertinenciis et cum medietate molendini de Hayreton tenend et habend sibi et heredibus suis imperpetuum saluo sibi multura proprie terre sue et hominum suorum de Hayreton et Scottorp et domus sue de Malghum reddendo dictis canonicis inde annuatim duodecim denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Martini in hyeme et faciendo forinsecum seruitium quantum pertinet ad eandem terram Sed quandocunque idem Willelmus obierit uel aliquis heredum suorum totum predictum tenementum cum pertinenciis suis erit in custodia dictorum prioris et conuentus cum medietate molendini prenominati usque ad etatem heredis qui tunc etiam obsequia debita scilicet releuia et homagia priori dicte domus prestabunt sine aliqua contradiccione tanquam suo capitali domino Et sciendum est quod idem Willelmus seu aliquis heredum suorum [non] aliquam predictam terram de Calton nec aliquam partiunculam dicti molendini alicui uendent inu[a]diabunt seu aliquo modo a domo de Boulton alienabunt et si hoc fecerint sine assensu et uoluntate dictorum prioris et conuentus predicti prior et conuentus capient totum predictum tenementum cum suis pertinenciis et medietatem molendini et tenebunt in manu sua sine aliqua contradiccione quousque satisfecerint eisdem [renuntiando regie prohibitioni et omni iuris remedio cuilibet] [priori] et canonicis Predicti uero prior et conuentus predictam terram cum portione molendini sicut prenominatum est dicto Willelmo et heredibus suis contra omnes homines imperpetuum warantizabimus In huius rei testimonium huic scripto cyrograffato unicuique sigilla sua apposuerunt His testibus domino Iohanne de Lunguilers Iohanne de Eston Symone de Marton Eustachio de Rilleston Richardo Tempest Egidio Malo Leporario Willelmo de Hertlinton Richardo de Oterburne Rainero de Scottorpi Ada de Newsum Thoma filio Willelmi filii Archili et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter