utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00550083

Charter
Charter Number: 00550083
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1176
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Guillelmus filius Helte salutem Sciatis me dedisse et hac mea carta confirmasse Deo et monachis sancte Marie de Fontibus unam carrucatam terre in Haukeswic scilicet Gnip cum omnibus pertinentiis et aisiamentis et cum prato et omnibus aliis rebus que infra illas diuisas continentur per quas eandem terram tenuerunt de Helte patre meo et cum communi pastura de Midelmora et omnibus ceteris aisiamentis in eadem mora et cum communi pastura ex altera parte de Scirphare deuersus le suth Et si Meldredus uel Adam et heredes eorum communi consilio uoluerint terram colere scilicet ex illa parte aque deuersus le suth monachi terciam partem eiusdem terre sicut suam si uoluerint colent Hanc predictam carrucatam terre cum communi pastura et omnibus predictis aisiamentis tenebunt monachi in perpetuum de me et heredibus meis solutam quietam et liberam ab omni seruicio et consuetudine et ab omni re ad terram pertinente ita quod ipsi dabunt mihi et heredibus meis annuatim dimidiam marcam infra octau[as] Pent [ecostes] et dimidiam infra octau [as] sancti Martini et facient de tota predicta terra quicquid uoluerint sicut de sua libera et propria et perpetua possessione Et ego Guillelmus et heredes mei hec omnia predicta eis guarentabimus imperpetuum et defendemus aduersus omnes calumniatores et acquietabimus ab omni re et consuetudine ad terram pertinente pro predicta marca annuatim nobis reddenda Sciendum etiam quod in testimonium huius donationis monachi dederunt mihi Guillelmo in gersum xl marcas argenti Et ego Guillelmus filius et heres eius hec omnia predicta concessi et simul cum patre meo in perpetuam et liberam elemosinam ecclesie de Font[ibus] donaui Et Meldredus de Haukeswic et Adam filius Gospatricii hec omnia similiter concesserunt et totum ius suum quod in hac predicta terra habuerunt Deo et ecclesie de Font[ibus] de se et heredibus suis quietum clamauerunt Hii sunt testes Henric[us] filius Helte Uctredus filius Waldef Seph[]s Ingelram et Guillelmus filius eius Guillelmus fil[ius] Odonis Rob[ertus] de Stapelton Guillelmus le Rus Alanus clericus de S [] Rann[ulfus] filius Edulfi et Sym[on] frater eius Herbertus de Capetoft Hug[o] fil[ius] Sefwin Rob[ertus] fil[ius] Ernisii Fuker de Karelt[on] Adam fil[ius] Meldredi Meldred de Malhum et Uctredus Sim[on] filius Uctredi filii Dolfini Facta fuit hec carta apud Ebor[acum] die sancti Mathie apostoli anno Incarn[acionis] Domini mclxxv
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter