utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00550176

Charter
Charter Number: 00550176
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Skipton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1184
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eborac[um] die Lune proxima post Nat[iuitatem] sancte Marie anno regni regis H secundi xxx coram Godefr[ido] de Luci et Hug[one] de Morewic et Hug[one] Murdac et Rog[ero] Arundel et Galfr[ido] de Neuill[] et Willelmo le Uauasur et Galfr[ido] Hagat iusticiis domini regis et coram aliis baronibus et fidelibus domini regis qui tunc aderant inter priorem et conuentum sancte Marie de Boelton[] et Petrum filium Grent scilicet quod prior et conuentus Alexandro clerico pro amore Dei et prece Petri filii Grent et amicorum suorum et bono pacis ecclesiam de Karleton[] concesserunt et eum in personam representabunt ita quod Adam filius Albani de predicto Alexandro in perpetuam uicariam prefatam ecclesiam tenebit soluendo annuatim xxx solidos et viii denarios iam dicto Alexandro et insuper toftum quod fuit Thome predicto Alexandro remanebit et ipse Alexander iam dicto priori et conuentui iiii solidos de eadem ecclesia de Karleton[] annuatim nomine pensionis soluet scilicet ii solidos ad festum sancti Martini et ii ad Pentecosten Si uero Alexander Adam superuixerit ipse totam ecclesiam tenebit reddendo predictis canonicis annuatim i marcam argenti ad predictos terminos ita quod post mortem Alexandri ecclesia de Karleton[] ab omni reclamacione Petri et heredum suorum libera et soluta remanebit Si uero Adam Alexandrum superuixerit intuitu pietatis prior et conuentus peticione Petri uel heredum suorum aliquem clericum in predictum beneficium secundum prefatam condicionem misericorditer recipient
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter