utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00560078

Charter 00560078
Charter Number: 00560078
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Warenne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1181
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quod controuersia que erat inter Theobaldum abbatem Clun[iacensem] et Hamelinum comitem Warenne de priore substituendo in monasterio sancti Pancratii de Lewes in presentia domni Henrici regis Anglie hoc modo quieuit anno ab Incarn[atione] Domini mclxxxii apud Nothingeham in die festiuitatis sancti Bartholomei presentibus Hugone Dunelmensi Gaufrido Elyensi Ioanne Norwicensi Safredo Cecestrensi episcopis et Ioanne electo Ebroicensi magistro Waltero archidiacono Oxenefordensi Ranulpho de Glanuille Ric[ardo] comite Clarens[i] Reginaldo de Curten[ai] Gilberto Pipard [] uidelicet conuentus Lewenens[is] et predictus comes mittent nuncios suos ad abbatem et conuentum Clun[iacensem] propter priorem habend abbas uero et conuentus priorem mittent idoneum qui in iam dictum monasterium sine contradictione et molestia recipietur Comes uero si infra subsequens quinquennium de dignitate quam sibi uendicat in prefato monasterio agere uoluerit abbas super hoc stabit iudicio Si uero idem comes exinde contra abbatem experiri noluerit ipse et abbas ponent se super x legaliores monachos de Lewes qui in hac re suspecti non fuerint et super x legaliores monachos de Cluniaco et quod ipsi adiurati in periculo ordinis sui et sub interminatione anathematis exinde dixerint ab utraque parte obseruabitur Prior autem qui in monasterio sancti Pancratii de Lewes substituetur inde non amouebitur nisi iuste et rationabilis causa interuenerit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter