utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00560082

Charter
Charter Number: 00560082
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Warenne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Receipt
Date: 1190 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hamelinus comes Warrenn[ie] assensu et uoluntate Willelmi filii et heredis mei recepi a domino meo rege Angl[ie] Ricardo primo escambium tocius terre mee quam habui in Toronia scilicet de Columbar[] et de Balan et de Chamberi cum omnibus pertinenciis suis pro uilla sua de Theoford[] cum pertinenciis suis ita tamen quod si predicta uilla de Theoford cum pertinenciis suis ualeat per annum plus quam triginta quinque libras sterlingorum quod [] ego et heredes mei residuum inde reddemus singulis annis prefato domino meo regi Ricardo et heredibus suis ad scaccarium suum Angl[ie] Si uero prefata uilla de Teophord cum pertinenciis suis minus ualeat per annum quam xxcv libras esterlingorum illud quod de xxxv libris deerit alibi capiam de dominico regis Ricardi prefati loco competenti in Angl[ia] ubi ipse mihi assignauerit Testibus Willelmo de Longo Campo Eliens[i] episcopo apostolice sedis legato et domini regis cancell[ario] Godefr[ido] de Luci Winton[iensi] et Regin[aldo] Batton[iensi] episcopis Galfr[ido] de Lacell[] Hug[one] Bardulf Willelmo Briwer[] Willelmo de Warenn[a] Adam de Poning []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter