utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00560112

Charter
Charter Number: 00560112
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Honour of Warenne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1190 - 1191
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northamt[onam] die iouis post octabas sancti Ilarii proxima anno regni regis Ricardi secundo coram Hug[one] Bard[ulfo] [] inter priorem et conuentum de Lewes per Mainonem camerarium de Lewes loco illorum positum et Willelmum de Warenn[a] filium Regin[aldi] de Warenn[a] de aduocatione ecclesie de Herthille unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Willelmus quietam clamat de se et heredibus suis predictis priori et conuentui aduocationem prefate ecclesie de Herthille in perpetuam elemosinam ut ad eam personam presentent quam uoluerint et similiter quietum clamat eis unum masagium in eadem uilla quod Bernard[us] Ragedale tenuit et masagium quod Rob[ertus] clericus tenuit quietum remanet prefato Willelmo et heredibus suis finabiliter cum gardino eiusdem masagii uersus orientalem partem ecclesie de Herthille iuxta cimiterium Et pro hac concordia predicti prior et conuentus quietam clamauerunt predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum aduocationem ecclesie de Porteslad[e] ut ad eam [personam] presentent quam uoluerint ita quod persona quam prefatus Willelmus uel heredes sui ad prefatam ecclesiam de Portesl[ade] presentauerint reddet prefatis priori et conuentui annuatim quadraginta sol[idos] [in] perpetuam elemosinam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter