utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00570159

Charter Number: 00570159
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Stuteville Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Gregorius prior Brellint[one] omnibus sancte ecclesie filiis salutem Causa que inter monachos Rieuall[enses] et Alanum de Ridale vertebatur cum michi et magistro Vacario delegata fuisset cognoscenda et terminanda committente predicto conjudice michi vices suas in presentia mea coram viris probabilibus amicabili compositione sic finita est apud Notingham ix Kal Aprilis quod videlicet idem Alanus et uxor ejus Matildis in manu mea fide interposita renuntiaverunt omnibus querelis quas erga eosdem monachos usque ad illum diem moverant et se in posterum ratas habituros asseruerunt omnes donationes quas vir illustris Rogerus de Molbrai contulerat memoratis monachis juxta formam in cartis ipsius Rogeri comprehensam super quibus inter Alanum et monachos controversia diu fuerat agitata tali mediante conditione quod idem Rogerus concessit Alano terram de Buleford de qua x solidos annuatim reddere consueverat pro una libra piperis annuatim persolvenda hereditario jure tenend ab omnibus serviciis aliis et consuetudinibus immunem Monachi quoque vel Alanus in mora que jacet ante Buleford si modum legitimum et rationabilem in oneranda pastura excesserint juxta quod se habet quantitas tenure ex utraque parte ad arbitrium meum et vicinie excessum suum emendabit Turbas nichilominus predictus Alanus et homines ejus de Buleford capient in eadem mora inter Coldic et metas apparentes que facte sunt ij Nonas Novembris coram me et vicinia ad considerationem et arbitrium meum et ejusdem vicinie quas metas non transgredientur Monachi vero ad arbitrium meum et vicinie emendaverunt canalem de Redofra unde predictus Alanus conquestus est tam dilatando quam profundius fodiendo quantum terra eorum durat et sic predicta causa terminata est Hec autem facta sunt anno Domini mclxxv coram Rogero priore et monachis Rieuall[ensibus] et ipso Alano et filiis ejus et hominibus suis His testibus Gileberto et Reginaldo canonicis de Brellint[ona] Symon de Staingriue Roberto de Staingriue Petro de Surdeual Willelmo de Herum Bartholomeo de Thoreni Willelmo de Baill[ol] Walkelino Trusseuilain Rogero Puldre Roberto filio Victoris Willelmo de Thornet[ona] Radulfo de Camera Roberto Joie Ernaldo de Brellintona
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter