utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00580066

Charter
Charter Number: 00580066
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Trussebut Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1142
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis regibus archiepiscopis episcopis abbatibus et omnibus fidelibus filiis sancte matris ecclesie Willelmus de Romar salutem Notum sit uobis omnibus me concessisse ecclesiam sancti Iacobi de Wartria canonicis inibi degentibus regularibus secundum instituciones Aroasie et successoribus eorum imperpetuum cum omnibus sibi adiacentibus et consuetudinibus quas habet uel melius habuit in diebus patris mei Rogeri filii Gyroldi liberam et quietam ab omni exaccione seculari et seruicio sicut uicine ecclesie congregacionum que liberiores sunt Cui etiam prefate ecclesie do totam mansuram curtis patris mei et sedem molendini ubicumque in terra mea poterit inueniri et quietam multuram in molendinis meis et unam carucatam terre in Howald Ecclesias etiam Gamelli presbyteri de Ascom et quicquid tenebat tam in terra quam in ecclesiis In Setona uero dimidiam carucatam et meam partem uasti eiusdem uille ad uicarium suum Ecclesiam quoque de Bartona in Westmeryeland[] cum omnibus ei adiacentibus et ecclesiam de Bronnom quam Yuo filius Fornonis quietam mihi clamauit coram omni curia mea in Bolingbrok Anno uero quo effectus sum comes Lincoln[ie] dedi supradicte ecclesie concessu heredis mei et uxoris mee decem marcatas terre in Wartre scilicet sextam partem dominii mei cum duobus bubulcis et terram eorum Residuum uero de rusticis quorum nomina hec sunt Alricus filius Swany Berenger Auda Akebrant et terram Thecce Effrad Chut Uccha fil[] Bruni Radulfus filius Aschil Haldan Bola Raynald filius Sywak Ascam filius Ieffe Wyna Radulfus filius Ketel Radulfus Byscop Gamellus et Alryk Haldan et Tocca et Turol in Setona Ut hec omnia firma et illibata quoque permaneant eidem ecclesie ego et heres meus Willelmus et uxor mea h[awisa] confirmauimus hiis signis sancte crucis manibus nostris propriis factis Coram hiis testibus Wyth de Uer Olyuer de Wendora Willelmo de Russadena et Wydone fratre eius Stephano capellano et Willelmo socio eius et Roberto clerico Roberto de Cantelu et Waltero fratre eius et Gilaberd de Bek et Radulfo de Pouyl et ceteri curiales mei Hoc etiam concedo ut quicumque ex feodo meo aliquid eidem ecclesie dare uoluerit saluo seruicio meo eis liceat dare illi uero licenter accipere Hec uero carta facta fuit septimo anno Stephani regis et tercio consulatus mei apud castellum meum de Parth[] sabato ante Purificacionem beate Marie anno Domini mcxxx quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter