utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00590050

Charter
Charter Number: 00590050
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Percy Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Matildis de Percy comitissa de Warewic[] filia Willelmi de Percy et heres salutem Nouerit uniuersitas uestra quod pater meus abbaciam quandam Salleiam nomine fundauit in Crauena in terra nebulosa et pluuiosa ita quod segetes iam albe ad messem per consuetudinem in culmo computrescant et ubi conuentus per xl annos et amplius propter eris intemperiem tanta inedia et omnium necessariorum inopia attritus est quod paupertatis eorum immensitas in contumeliam et obprobrium patris mei et omnium heredum suorum redundabat Tandem uero cognita eorum paupertate et causa paupertatis per consideracionem domini Clareuallensis abbatis et abbatum uisitatorum prouisum fuit ut memorata abbacia aut penitus destrueretur aut per aduocatum eiusdem loci in aliquo ei unde honeste sustentari posset misericorditer prouideretur Inde est quod spiritu Dei preuenta et tacta dolore cordis intrinsecus tum super prefate abbacie destructione tum super predicti conuentus miseria et tam uictus quam uestitus inopia intolerabili nolensque elemosinam patris mei ex toto deperire inuocato nomine sancte Trinitatis et uiuifice crucis Dei et Domini et saluatoris nostri Ihesu Christi sancteque Dei genitricis Marie in die Annunciacionis dominice consilio et assensu domini Iuliani Igniacensis et domini w[illelmi] Mortui Maris abbatum uisitatorum presente eciam et assensum prebente domino Nicholao decano et persona ecclesie de Tadecastre et consilio domini w[illelmi] Uauasoris et aliorum proborum hominum et fidelium meorum et totius curie mee Deo propicio de eiusdem domus releuacione cepi diligencius tractare et quoniam in mente et proposito ex longinquo habueram ecclesiam beate Marie de Tadecastre ad uiros religiosos transferre eiusdemque ecclesie beneficia in usus bonos et salubres per graciam et misericordiam Ihesu Christi conuertere communi omnium consilio et assensu eandem ecclesiam beate Marie de Tadec[astre] cum capella de Heselwde et cum annua pensione ecclesie de Neuthon[] et cum omnibus appendiciis et libertatibus ad prefatam ecclesiam beate Marie de Tadec[astre] pertinentibus et unam carucatam terre in Catthona in qua secundum carnem nata fui liberam et solutam et quietam ab omni seruicio seculari et omni exaccione et omni re ad terram pertinente Deo et beate Marie de Sall[ai] obtuli et monachis ibidem Deo seruientibus in liberam in puram in perpetuam elemosinam dedi concessi et presenti carta mea confirmaui ad prefatum abbaciam perpetuo in seruicio Dei et in conuentus uictus et uestitus amministracione et in pauperum et peregrinorum suscepcione caritatiue sustentandam pro salute anime mee et Willelmi comitis de Warewic[] quondam sponsi mei et karissimi domini mei Henricy illustris Anglorum regis et pro anima patris mei Willelmi de Percy et Adelidis de Tunebrigie matris mee et Alani de Percy fratris mei et Agnetis sororis mee et omnium antecessorum et heredum meorum et omnium benefactorum predicte abbacie Quare uolo ut antedicta abbacia prefata omnia ita libere et plenarie integre et honorifice possideat sicut aliqua elemosina liberius dari et possideri potest Et ego et heredes mei perpetuo ea prefatis monachis guarentizabimus et contra omnes homines sicut liberam elemosinam acquietabimus Hiis testibus Iuliano Igruac[ensi] w[illelmo] Mortui Maris Ernaldo Rieuall[is] Gaufrido Noui Monasterii abbatibus Nicholao persona de Tadecaster Petro de Ros Gaufrido de Perci Malgero de Giseburne personis Willelmo Uauasour Roberto et Malgero filiis suis Ricardo Uauasore Nigello de Plumton Nigello de Stockelde Gilberto senescallo comitisse
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter