Charter Document - 00590079
Charter Number: 00590079
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Percy Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198 - 1199
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Early Yorkshire Charters, the Percy Fee
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198 - 1199
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Ebor[acum] die iouis proxima post Purificacionem beate Marie anno regni regis Ricardi decimo coram Hugone Bard[u]l[f] magistro Rogero Arundel Galfrido Haget Philippo filio Roberti Jollano de Neuill[] iustic[] domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter [sibillam] de uall[oniis] et Agnetem de Percy petentes et Robertum prepositum et capitulum sancti iohannis Beuerl[acensis] et Galfridum personam de Burton[] defendentes super aduocacione ecclesie de Lekenfeld unde recognicio fuit summonita inter eos in prefata curia per breue de ultima presentacione uidelicet quod predicti Robertus prepositus et capitulum et Galfridus persona quietam clamauerunt et liberam de se aduocacionem tocius prefate ecclesie de Lekenfeld cum omnibus pertinenciis prefatis Sibille et Agneti et heredibus ipsius Agnetis imperpetuum Predicti quidem Robertus capitulum et Galfridus persona concesserunt predictis Sibille et Agneti et heredibus Agnetis cimiterium et sepulturam fieri circa ecclesiam de Lekenfeld Et pro hac quieta clamacione fine et concordia prefata ecclesia de Lekenfeld reddet annuatim prefate ecclesie de Burton[] octo solidos argenti scilicet quatuor ad Pentecosten et quatuor ad festum sancti Martini pro omni ecclesiastica consuetudine Prescripti siquidem prepositus et eius successores prepositi et capitulum admittent personas ad ecclesiam de Lekenfeld ad presentacionem prefatarum Sibille et Agnetis et heredum Agnetis