utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610036

Charter
Charter Number: 00610036
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1280
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici octavo in die sancti Mathie apostoli coram justiciariis Johanne de Wallibus W de Seham Rogero Loveday Johanne de Medingham Thoma de Sutingtona apud Ebor tunc itinerantibus facta est hec concordia inter Walterum abbatem de Westderham querentem per breve de transgressione et per breve quod teneat ei finem factum ex una parte et Thomam abbatem de Salleia defendentem ex altera parte videlicet abbas de Sallay pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta recognovit et concessit prefato abbati de Westderham et successoribus suis et ecclesie sue predicte quod habeant et teneant inperpetuum unam porcariam ad porcos suos in Grenesetegile longitudine xij pedum interius et totidem in latitudine in foresta de Giseburn[] et insuper idem abbas de Sallai faciet prosternere omnes augmentaciones clausorum que facte fuerunt per ipsum vel per abbatem Hugonem predecessorem suum post finem factum inter eundem Hugonem abbatem et Rogerum abbatem de Westderham predecessorem predicti Walteri in foresta de Giseburn[] Et si contingat quod averia predicti abbatis de Westderham vel successorum suorum clausa predicti abbatis de Sallay in eadem foresta sine warda facta intraverint non imparcabuntur sed sine detrimento recaciabuntur et pro recognicione concessione et concordia predictus abbas de Westderham relaxavit predicto abbati de Sallai omnia dampna que dixit se habuisse occasione discordie inter eos habite post dictum finem factum inter illos Et ad hanc concordiam fideliter in posterum observandam predicti abbates de Salleia et de Westderham mutuis scriptis sua sigilla apposuerunt et firmiter promiserunt quod omnibus predictum finem inter predecessores factum inviolabiliter conservabunt in posterum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter