utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610037

Charter
Charter Number: 00610037
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno Domini mcclx nono ad festum apostolorum Simonis et Jude factum est hec convencio inter abbatem at conventum de Sallai ex una parte et priorissam et conventum de Stainfelde ex altera videlicet quod predicti abbas et conventus concesserunt pro se et suis successoribus predictis monialibus et suis successoribus quod de cetero habeant porcos suos quietos de pannagio in foresta de Giseburn omni tempore excepto tempore formagii et si ita contingat quod porci predictorum abbatis et conventus pascantur ibidem per illud tempus volunt et concedunt quod porci predictarum monialium absque aliqua contradiccione eorundem abbatis et conventus ibidem pascantur Ad hec volunt et concedunt quod servientes predicte priorisse residentes apud Raheved de cetero habeant viij averia tantum absque aliqua pacacione agistamenti in predicta foresta Ad hec volunt et concedunt quod si averia predicte priorisse inveniantur sine warda facta in clausis predictorum abbatis et conventus de quibus contencio mota fuit inter predictos abbatem et conventum et predictas moniales videlicet in novo prato juxta Fildeingate usque ad aquam de Akedene in longitudine et in latitudine usque ad regiam viam et sic sursum ascendendo ad spinam que vocatur Fildingthorne et in clausis de Esbrichahe et Stodfalgile et in clausa de Holme non inparcabuntur sed recaciantur sine detrimento dictorum animalium Et sciendum est quod licebit de cetero abbati et conventui vel eorum successoribus alia clausa in predicta foresta facere vel eadem clausa aumentare sine assensu et voluntate predictarum priorisse et conventus Pro ista autem prehabita convencione predicta priorissa et conventus quietum clamaverunt omnes predictas placeas inclusas predictis abbati et conventui et successoribus eorum ita quod in eisdem clausis nullum jus vel clamium de cetero possint predicte priorissa et moniales exigere vel vendicare inperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto in modo cirografphi confecto partes mutuo sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Domino Willelmo de Perci canonico Ebor J rectore ecclesie de Giseburn[] Johanne de Boulton[] et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter