utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610060

Charter
Charter Number: 00610060
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1304
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Johannes de Conigstona civis Ebor salutem in Domino sempiternam Noveritis me concessisse et quietum clamasse abbati et conventui de Sallay et eorum successoribus inperpetuum pro me et heredibus meis totum jus et clamium quod habui vel habere potui in quadam placia inclusa infra fossatum grangie de Staintona ita quod nec ego nec heredes mei aliquod jus vel clamium ibi vel alibi infra terminos dicte grangie de Staintona predicto fossato incluse vendicare vel exigere poterimus inperpetuum In cujus rei testimonium ego Johannes pro me et heredibus meis huic scripto sigillum meum apposui Testibus Johanne apotecario tunc magor[] Ebor Vincentio Verdenel W de Houseburn ballivis Ebor et aliis Datum apud Ebor in vigilia sancti Andree apostoli anno regni regis Edwardi tricessimo tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter