utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610099

Charter
Charter Number: 00610099
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hoc cirographum testatur quod Henricus de Pathorn filius et heres Roberti de Pathorn dedit concessit et presenti carta sua confirmavit Deo et beate Marie et monachis de Sallai tres acras prati in teritorio de Pathorn super Sprocrofgilebanc versus occidentem illas videlicet que jacent ex utraque parte prati Henrici filii Lecke scilicet totam partem quinque bovatarum ex parte occidentali et totam partem quatuor bovatarum ex alters parte versus orientem quas homines sui de Pathorn tenuerunt ad bovatas suas pertinentes tenend et habend de se et heredibus suis sibi et successoribus suis vel assignatis in puram et perpetuam elemosinam solutam liberam et quietam ab omni servicio et exaccione et omni re ad terram pertinente Pro hac autem donacione et concessione predicti monachi relaxaverunt et quietum clamaverunt predicto Henrico et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in omnibus perticulis terrarum et pratorum quas Robertus pater suus cepit in vita sua de communa de Pathorn salvis dictis monachis hominibus et cariagiis suis libero introitu et exitu et transitu in illo loco qui dicitur Rakys sicut actenus uti consuerunt Ad majorem vero hujus rei securitatem utraque pars alterutri parti omnia prenominata inperpetuum warantizabit et presenti carte in modum cirografphi confecto sigillum suum alternatim apposuit Actum anno gracie mccl septimo in crastino Pentecostes Hiis testibus Domino Elya de Chonl domino Ricardo fratre ejus domino Radulfo de Mittona et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter