utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610101

Charter
Charter Number: 00610101
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Robertus Vavasor salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse et super sanctum altare manu mea obtulisse Deo et beate Marie de Sallay et monachis ibidem Deo servientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam omnes donaciones quas pater meus Willelmus Vavassor eidem ecclesie beate Marie de Sallay donavit scilicet medietatem de Hil cum dimidio prato plene et integre sicut in carta ejus continetur salvo forinseco servicio racionabili quod michi facient monachi et heredibus meis Confirmavi ecclesiam de Thirnescoh cum omnibus pertinentiis suis et quicquid in eadem villa habuit pater meus cum hominibus et catallis eorum salva monachis de Rupe elemosina quam eis caritatis intuitu dedit et incartulavit preterea in lapidicina de Heselwold accipiant monachi de Sallai omnia necessaria sua inperpetuum Preterea concessi et confirmavi eis Bocland ad vaccariam faciendam et sic in directum sursum usque ad Amthorhegge et sic usque ad summitatem Crossegile et sic usque ad superiorem partem de Foxegile et sic usque ad Feldinggate et sic usque Akedeneheuese sicut campus et nemus dividit et sic usque ad Cravenegate et usque Grenesetegile et inde sursum versus est usque Stodfaldgile et sic usque Welpstanes et abbas et conventus concesserunt ut homines de Boultona ad propria averia sua tantum ibi communem pasturam habeant Concessi et confirmavi predictis monachis de Sallai ut in bosco de Boultona a Pakedenbroc usque ad Haiam omnia necessaria sua capiant ad materiem et focale et infra Haiam mortuum boscum jacens Hec autem omnia concessi et confirmavi prenominate ecclesie de Sallai sicut carta patris mei et matris mee et omnium antecessorum et heredum meorum ita pure et libere et perpetue sicut ulla elemosina liberius concedi et confirmari potest cum omnibus libertatibus in viis et semitis in pratis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis et in omnibus aliis libertatibus ad liberam elemosinam pertinentibus salvo racionabili regio servicio quantum racionabiliter ad unumquodque pertinet tenementum et hec omnia ego et heredes contra omnes homines warantizabimus Hiis testibus Gaufrido abbate Novi Monasterii Nicholao decano de Tadecastre Thoma persona de Hedingham Roberto persona de Hackeword et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter