utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610144

Charter
Charter Number: 00610144
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1294
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno gracie mcc nonagesimo quarto ad festum sancti Martini in yeme facta fuit hec convencio inter Johannem filium Hec de Boulton ex una parte et abbatem et conventum de Sallay ex altera videlicet quod predictus Johannes dimisit ad firmam dictis abbati et conventui et eorum successoribus unum toftum cum edificiis et medietatem tocius terre de Hallith in villa et in teritorio de Boulton in parte occidentali cum omnibus pertinenciis libertatibus et aisiamentis dicte terre et ville de Bolton spectantibus usque ad terminum quadraginta annorum prox subsequencium in plenar[] completorum Et si heredes dicti Johannis post finem dicti termini videlicet quadraginta annorum dicte terre jure hereditario appropinquare voluerint vel aliquam calumpniam facere tenebunt dictam terram de predictis abbate et conventu et eorum successoribus pro homagio et servicio suo et firma trium solidorum per annum Preterea solvent predictis abbati et conventui quadraginta solidos argenti quos quidem quadraginta solidos dicti abbas et conventus dederunt pre manibus predicto Johanni in sua magna necessitate in inicio sue convencionis et nisi fecerint licebit dictis abbati et conventui totam predictam terram in manu sua tenere quousque heredes dicti Johannis satisfecerint de quadraginta solidis predictis cum arreragiis dicte firme quantum a retro fuerit de anno in annum post obitum dicti Johannis sine aliqua calumpnia vel contradiccione dictorum heredum Dictus vero Johannes et heredes vel assignati sui totam predictam terram cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis usque ad predictum terminum predictis abbati et conventui et eorum successoribus cum omnibus convencionibus in hoc scripto prenominatis contra omnes warantizabunt acquietabunt et defendent In cujus rei testimonium huic scripto cirographato utraque pars sigilla sua alternatim apposuit Hiis testibus Henrico de Boultona Alano de eadem Ricardo filio Ricardi de Midop et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter