utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610148

Charter
Charter Number: 00610148
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Tabbeslay dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et domui de Sallai et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum et liberorum meorum totam partem meam de Haia de Boulton scilicet illam quartam partem que pertinet ad liberum tenementum meum in eadem villa quam habui de dono Thome filii Matilde quondam uxoris domini Ricardi de Goldesboruh cum omnibus pertinenciis libertatibus et aisiamentis ad dictam Hai spectantibus ita scilicet quod liceat dictis monachis dictam Haiam imparcare includere assartare et separalem facere imperpetuum sine contradictione vel impedimento mei vel alicujus meorum vel cujuscumque hominis vel femine et si contigerit quod aliquis vel aliqua impedimentum fecerit vel facere attemptaverit quo minus dicti monachi suam voluntatem de dicta quarta parte Haie sicut supradictum est facere potuerint concedo et assigno dictis monachis illum reditum de quatuor bovatis terre quem habeo in villa de Boulton ita quod possint distringere pro dicto reditu quoscumque dictas bovatas invenerint tenentes quamdiu dictam quartam partem Haye includere et separalem facere per aliquem fuerint impediti tenend et habend dictam quartam partem Haie dictis monachis et eorum successoribus de me et heredibus meis vel assignatis meis libere quiete pacifice et integre in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni servicio et exaccione et omni re que ad dictam terram poterit pertinere Ego vero Willelmus et heredes mei vel quicumque fuerint assignati mei de predictis quatuor bovatis terre dictis monachis et eorum successoribus predictam quartam partem Haie contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium ego Willelmus presens [scriptum] sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Domino H de Percy domino Johanne de Castelwelde domino Ricardo filio ejus domino J de Alta Ripa et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter