utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610151

Charter
Charter Number: 00610151
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hoc cirograffum testatur quod abbas et conventus de Sallai dederunt concesserunt et presenti carta confirmaverunt Matildi quondam uxori Ricardi de Goldesborug et heredibus suis vel assignatis exceptis viris religiosis unam acram terre et dimidiam rodam in teritorio de Boultona illam scilicet acram que incipit ad buttes subtus Faremancrof[] et se extendit usque ad buttes terre que aliquando fuit Roberti filii Ulkyl et dimidiam rodam in Goselandes Pro hac autem donacione et concessione dicta Matildis dedit concessit relaxavit et quietum clamavit tam pro se quam pro heredibus suis vel assignatis eadem abbati et conventui totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in omnibus purpresturis et clausuris per eos et antecessores et homines suos factis in tota communa et in villa de Boulton a die qua Ricardus vir suus cepit habere terram in eadem villa et in territorio ejusdem usque ad festum sancti Johannis baptiste in anno gracie mccl septimo Dicti vero abbas et conventus dictam terram dicte Matildi et heredibus suis vel assignatis exceptis viris religiosis contra omnes warantizabunt et dicta M et heredes sui vel assignati predictam donacionem concessionem et quietam clamacionem eisdem abbati et conventui et successoribus suis vel assignatis contra omnes inperpetuum warantizabunt adquietabunt et defendent et ad majorem hujus rei securitatem utraque pars presenti carte in modum cirographi confecte sigillum suum alternatim apposuit His testibus Domino W de Perci Waltero de Perci Waltero de Stokes tunc senescallo domini H de Perci et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter