utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610156

Charter
Charter Number: 00610156
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1310
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Willelmus Vavasur eternam in Domino salutem Cum abbas et conventus de Craven obligati sint michi per quoddam scriptum in viginti libris bonorum et legalium sterlingorum pro ingressu terre quam tenent ad firmam de Ricardo de Goldesborouh in Boulton in Bouland solvendis michi ad certos terminos in suo scripto inde michi facto assignatos volo et fateor per hanc literam meam pro me et executoribus meis quod si predictus abbas et conventus non possunt optinere voluntatem et graciam domini et regis ad ingrediendum predictam terram quod scriptum suum obligarium nullum robur omnino habeat aut firmitatem a terminis in scripto suo prenotatis ita quod nec ego nec executores mei [nec] aliquis alius nomine meo a predictis abbate et conventu racione dicte obligacionis aliquid exigere poterimus vel vendicare In cujus rei testimonio presentibus literis sigillum meum apposui Datum apud Eselwoud manerium meum in crastino Paschatis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter