utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610157

Charter
Charter Number: 00610157
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1309
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hoc scriptum cirographatum [testatur] quod ita convenit inter Ricardum filium et heredem domini Ricardi de Goldesborug ex una parte et abbatem et conventum de Sallay ex altera videlicet quod Ricardus concessit pro se et heredibus suis ad faciendum eisdem abbati et conventui seu eorum successoribus cartam feofamenti et dare eisdem saisinam in omnibus terris tenementis et reditibus que habet in villa et in teritorio de Boulton in Bouland una cum dominio quarte partis tocius ville predicte sub tali forma quod si dictus Ricardus voluntatem et permissionem domini regis ad ingrediendum predictas terras tenementa reditus et dominium sumptibus suis propriis predictis abbati et conventui impetraverit quo tempore dicti abbas et conventus seu eorum successores voluntatem domini illius feodi dicta tenementa ingrediendi perquisierint tunc dicti abbas et conventus obligant se et successores suos per hoc presens scriptum ad solvendum dicto Ricardo et heredibus suis vel eorum certo aturnato septies viginti marcas bonorum et legalium sterlingorum die sancti Michaelis archangeli postquam predictam cartam feofamenti una cum carte domini regis de permissione predictis abbati et conventui fideliter solverint et seysinam in predictis terris tenementis reditibus et dominio puplice dederint ita tamen quod dicti abbas et conventus solvent fodum carte in cancellaria domini regis Si vero dicti abbas et conventus permissionem domini regis de ingressu omnium dictorum tenementorum sumptibus propriis optinuerint tunc dicti abbas et conventus solvent predicto Ricardo et heredibus suis tantum sexies viginti marcas pro omnibus terris tenementis reditibus et dominio supradictis Et sciendum quod si prefatus Ricardus vel ejus heredes seu assignati predictam cartam et seysinam prenominatis abbati et conventui post impetratam licenciam domini regis dare renuerint nichil omnino de prefata pecunia racione hujus obligacionis a predictis abbate et conventu exigere poterunt vel extorquere sed per hoc presens scriptum totam terram suam et reditus in Boultona in Boulande prefatis abbati et conventui obligant detinenda donec omnes expensas quas orta dicta negocia fecerint integraliter perceperint Et ad istam convencionem fideliter tenend et faciendam presentibus scriptis cirographatis utraque pars alternatim sigillum suum apposuit His testibus Johanne de Boulton Johanne de Midop Edmundo Maunsail et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter