utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610158

Charter
Charter Number: 00610158
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1310
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius et heres Ricardi de Goldesborug militis concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et abbati ecclesie sancte Marie de Sallai et ejusdem loci conventui in puram et perpetuam elemosinam solutam liberam et quietam ab omni servicio et exaccione et omni re ad terram pertinente totum manerium meum de Bolton in Bouland videlicet quartam partem tocius ville predicte cum omnibus toftis meis terris tenementis pratis molendinis boscis vastis reditibus serviciis liberorum tenencium cum omnibus appruamentis meis ubicumque factis et faciendis in predicta villa cum communa pasture et omnibus aliis pertinenciis suis quibuscumque ad predictum manerium meum et ad predictam quartam partem predicte ville pertinentibus sine ullo retenemento tenend et habend predictis abbati et conventui et eorum successoribus de capitalibus dominis feodi libere et quiete cum omnibus pertinenciis suis et aisiamentis quibuscumque inperpetuum in puram et perpetuam elemosinam Preterea remisi et quietum clamavi predictis abbati et conventui et eorum successoribus totum jus et clamium quod habui in predictis tenementis ita quod nec ego Ricardus nec heredes mei nec aliquis nomine nostro in predictis tenementis aliquid juris vel clamii exigere habere vel vendicare poterimus imperpetuum sed per presentem cartam ab omni accione simus exclusi Et ego vero Ricardus et heredes mei omnia predicta tenementa cum suis pertinenciis ut predictum est prefatis abbati et conventui et eorum successoribus contra omnes warantizabimus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cujus rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui His testibus Domino Eadmundo Talbot domino Thoma de Alta Ripa domino Johanne Gylyot militibus Johanne Tempest Willelmo de Marton Johanne de Boulton Johanne de Midop et aliis Datum apud Goldesborug quinto die mensis Augusti anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter