utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610160

Charter
Charter Number: 00610160
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1301
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hoc cirographum testatur quod Johannes filius et heres Johannis de Boulton concessit et ad terminum dimisit abbati et conventui de Sallay liberum transitum transeundi ad omnia caragia sua faciendi per omnes terras ipsius Johannis in Boultona de foresta de Gisebome et aliis locis usque ad abbaciam exceptis bladis et prato tenend et habend dictis abbati et conventui et eorum successoribus libere quiete bene et pacifice usque ad terminum xx annorum proximo subsequencium et plenarie completorum termino incipiente ad Pentecosten anno Domini mccc primo sine impedimento ipsius Johannis heredum vel assignatorum suorum seu cujuslibet alterius nomine suo Pro hac autem concessione predicti abbas et conventus predicto Johanni quandam summam pecunie pre manibus dederunt In cujus rei testimonium hiis scriptis sigilla partium alternatim sunt apposita Hiis testibus Willelmo de Roucestre Eadmundo de Hortona H de Boultona et aliis pluribus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter