utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610161

Charter
Charter Number: 00610161
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1301
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Johannes filius et heres Johannis de Boultona salutem Noveritis me dedisse concessisse et hoc presenti scripto meo confirmasse abbati de Sallay et ejusdem loci conventui attachiamentum stangni molendinorum suorum in Ribbelle super terram meam que vocatur le Roucandeholme ubi melius sibi viderint expedire ita quod predictum stagnum a medietate aque versus terram meam altitudinem duorum pedum non excedat tenend et habend dicto abbati et conventui et eorum successoribus libere et quiete ita quod ego predictus Johannes nec heredes mei seu aliquis nomine nostro aliquod jus vel clamium in predicto stangno cum attachiamento de cetero exigere vel habere poterimus inperpetuum Et ego dictus Johannes et heredes mei et assignati predicto abbati et conventui et eorum successoribus predictum stangnum cum attachiamento contra omnes warantizabimus et defendemus inperpetuum In cujus rei testimonium sigilla partium hiis scriptis alternatim sunt apposita Hiis testibus Willelmo de Roucestre Edmundo Maunsel de Horton H de Boultona et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter