utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610167

Charter
Charter Number: 00610167
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1307
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter Ricardum de Goldesborug[] filium et heredem domini Ricardi militis ex una parte et abbatem et conventum de Sallai ex altera videlicet quod predictus Ricardus tradidit et dimisit ad firmam dictis abbati et conventui totum manerium suum terram reditus pratum boscum et vastum que habet in villa et in teritorio de Boulton in Bouland una cum appruamentis que Ricardus de Midope fecit nomine dicti Ricardi de Goldesborug in villa de Boulton cum omnibus aliis appruamentis ubicumque factis et faciendis et omnibus pertinenciis libertatibus et aisiamentis dicto manerio infra villam de Boulton et extra ubicumque spectantibus tenend et habend dictis abbati et conventui et eorum successoribus usque ad terminum decem annorum proximo subsequencium et plenarie completorum termino incipiente ad festum sancti Martini in yeme anno Domini mccc septimo Ita quod duobus primis annis et dimidio reddent dicti abbas et conventus predicto Ricardo et heredibus suis vel suis assignatis singulis annis quatuor libras tres solidos et sex denarios et aliis septem annis et dimidio solvent eisdem Ricardo et heredibus suis vel suis assignatis annuatim quatuor libras tredecim solidos et quatuor denarios ad duos anni terminos medietatem scilicet ad Pentecosten et aliam medietatem ad festivitatem sancti Martini in yeme pro omni servicio exaccione et demanda Et dictus vero Ricardus et heredes sui totum predictum manerium terram redditum pratum boscum wastum et appruamenta cum omnibus pertinenciis suis usque ad finem dicti termini plenarie conpleti pro predicta firma pre dictis abbati et conventui et eorum successoribus contra omnes warantizabunt acquietabunt et defendent In cujus rei testimonium presenti bus scriptis cirographatis utraque pars alternatim sigillum suum apposuit His testibus Johanne de Boulton Johanne de Midhope Nicholao de Boulton et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter