utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610185

Charter
Charter Number: 00610185
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1278 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hoc scriptum cirographatum testatur quod frater Thomas abbas de Sallai et ejusdem loci conventus dederunt concesserunt et hoc presenti scripto cirographato confirmaverunt Ade thanatori de Boultona filio Roberti de Akerlandes et heredibus suis vel assignatis illam terram et pratum ex utraque parte de Birebec in villa de Boultona videlicet in Stouplum que habuerunt de dono Johannis filii Elie Tempersnayp de eadem villa de Boulton tenend et habend de eisdem et eorum successoribus in feodo et hereditate sibi et heredibus suis vel suis assignatis integre libere quiete hereditarie et pacifice cum omnibus pertinenciis libertatibus et aisiamentis in omnibus locis ad tantam terram cum prato infra villam de Boultona et extra sine aliquo retenemento pertinentibus Redendo inde annuatim dictis abbati et conventui et eorum successoribus iiii denarios argenti ad duos anni terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem [ad] festum sancti Martini in yeme pro omnibus secularibus serviciis et accionibus consuetudinibus sectis curiarum et omnibus demandis Dicti vero abbas et conventus et eorum successores predictam terram cum prato sicut scriptum est dicto Ade et heredibus suis vel suis assignatis quousque eorum donatores eisdem warantizare poterunt contra omnes homines et feminas warantizabunt acquietabunt et defendent inperpetuum Preterea dictus Adam et heredes sui vel sui assignati molent totum bladum suum de predicta terra proveniens ad molendinum de Boultona ad vicesimum quartum vasculum et si inpediantur de hac multura vadant ad quodcumque molendinum et ubicumque voluerint et dicti abbas et conventus et eorum successores eos warantizabunt In cujus rei testimonium presenti scripto in modum cirographi confecto utraque pars sigillum suum alternatim apposuit His testibus Domino Rogero Tempest W de Roucestre Johanne de Boultona et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter