utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610186

Charter
Charter Number: 00610186
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1278 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum inspecturis vel audituris Johannes filius Elie Tempersnaype de Boultona salutem in Domino Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Ade tanatori de Boultona filio Roberti de Akerlandes et heredibus suis vel suis assignatis totam terram meam et pratum ex utraque parte de Birebec in villa de Boulton videlicet in Stouplum tenend et habend de me et heredibus meis in feodo et hereditate sibi et heredibus suis vel suis assignatis integre libere quiete hereditarie et pacifice cum omnibus pertinenciis libertatibus et aisiamentis in omnibus locis ad tantam terram cum prato infra villam de Boulton et extra sine aliquo retenemento pertinentibus Redendo inde annuatim michi et heredibus meis quatuor denarios argenti ad duos anni terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti Martini pro omnibus serviciis secularibus exaccionibus consuetudinibus sectis curiarum et omnibus demandis Et ego et heredes mei predictam terram cum prato sicut prescriptum est et specificatum dicto Ade et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus adquietabimus et inperpetuum defendemus Preterea dictus Adam et heredes sui vel sui assignati molent totum bladum suum de predicta terra proveniens ad molendinum de Boultona ad vicesimum quartum vas et si impediantur de hac multura vadant ad quodlibet molendinum et ubicumque voluerint et ego predictus Johannes et heredes mei warantizabimus eos In hujus rei testimonium scripto presenti sigillum meum apposui His testibus Johanne de Boultona Ricardo Henrico Roberto Hugone fratribus suis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter