utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610187

Charter
Charter Number: 00610187
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Matilda filia Roberti Vavasoris quondam uxor Theobaldi Walteri salutem Sciatis me in viduitate mea dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et monachis sancte Marie de Sallai pro salute anime mee et patris mei et matris mee et Theobaldi quondam sponsi mei et omnium antecessorum meorum et omnium heredum meorum totam terram et pasturam que vocatur Ragile cum omnibus pertinenciis suis in puram et perpetuam elemosinam solutam quietam et liberam ab omni servicio et ab omni re scilicet ad inveniendum luminare de cera ad omnes missas que fiunt et cantabuntur in eadem domo de Sallai usque in finem seculi Hoc autem feci propter quoddam votum quod feceram quando fui in periculo mortis et ut particeps esse merear omnium missarum et omnium beneficiorum ejusdem domus Ego autem et heredes mei prefatam elemosinam predictis monachis warantizabimus adquietabimus et defendemus contra omnes homines inperpetuum His testibus Magistro Laurencio de Wiltona Alano de Cathertona Willelmo de Martona et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter