utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610192

Charter
Charter Number: 00610192
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit universis Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris quod ego Matilda de Goldesboruh in propria viduitate et legitima potestate mea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et domui de Sallai et monachis Deo servientibus pro salute anime mee et anime domini Ricardi de Goldesboruh quondam sponsi mei et omnium antecessorum et liberorum meorum totam partem meam de Haia de Boultona scilicet quartam partem de tota Haia que pertinet ad liberum tenementum meum in eadem villa quam habui de dono patris mei Jordani de Bingelay cum omnibus pertinenciis et libertatibus et aisiamentis ad predictam Haiam pertinentibus ita scilicet quod liceat dictis monachis dictam Haiam imparcare includere assartare et separalem facere inperpetuum sine contradiccione vel impedimento mei vel alicujus meorum vel cujuscumque hominis vel femine et si contigerit quod aliquis vel aliqua impedimentum fecerit vel facere attemptaverit quo minus dicti monachi suam voluntatem de dicta quarta parte Haie sicut scriptum est facere poterunt concedo et assigno dictis monachis illum reditum de iiii bovatis terre quem habeo in villa de Boulton ita quod possint distringere pro dicto reditu quoscumque dictas bovatas invenerint tenentes quamdiu dictam quartam partem Haie includere et separalem facere per alique fuerint impediti tenend vero et habend dictam quartam partem Haie dictis monachis et eorum successoribus de me et heredibus meis vel assignatis meis libere quiete pacifice integre in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni servicio et exaccione et omni re que ad dictam terram poterit pertinere Ego vero Matilda et heredes mei vel quicumque fuerint assignati mei de predictis quatuor bovatis terre dictis monachis et eorum successoribus predictam quartam partem Haie contra omnes homines et feminas warantizabimus adquietabimus et defendemus in perpetuum In cujus rei testimonium ego Matilda presens scriptum sigilli mei impressione roboravi His testibus Domino Henrico de Perci de Setel domino J de Cauncefelde domino Ricardo filio ejus domino J de Alta Ripa et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter