utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610193

Charter
Charter Number: 00610193
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Matilda de Goldesboruh eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra me in viduitate et legitima potestate mea confirmasse et quietum clamasse de me et heredibus meis vel assignatis Deo et domui de Sallai et monachis ibidem deo famulantibus totum jus et clamium quod unquam habui vel habere potui in totam illam partem Haie de Boulton quam in propria viduitate mea dedi et incartulavi Thome filio meo de Tabbelay coram wapentagio de Stainclive cum omnibus appendiciis et libertatibus ad predictam Haiam spectantibus prout plenius continetur in carta dicti Thome filii mei quam inde habent ita scilicet quod nec ego Matilda nec aliquis vel heres vel assignatus meus nec aliquis per nos jus vel clamium accionem vel demandam in predicta Haia aliquando vendicare vel exigere poterimus inperpetuum sed me ipsam de dicta Haia et omnibus ejus appendiciis penitus demitto et funditus inperpetuum renuncio Ad cujus rei firmam et stabilem roboracionem presenti scripto sigillum meum apposui His testibus Henrico de Percy domino Johanne de Cancefelde domino Johanne de Alta Ripa et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter