utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610197

Charter
Charter Number: 00610197
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1280
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Ricardus de Goldesboruh filius et heres domini Ricardi de Goldesboruh eternam in Domino salutem Noveritis me remisisse et de me et de heredibus meis in perpetuum quietum clamasse abbati de Sallai et ejusdem loci conventui et eorum successoribus totum jus et clamium quod habeo vel habui vel habere potui in tota illa medietate Haie de Boultona in Boulant secundum divisas suas quas dicti abbas et conventus tenuerunt die confeccionis hujus scripti tam in terra quam in communa et in omnibus proficuis de predicta terra et pastura exeuntibus et quod liceat eis totam illam medietatem Haie includere et separalem habere et retinere sicut eis melius viderint expedire ita scilicet quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per nos nec nomine nostro in predictis terra et communa nec in aliquibus de predicta terra exeuntibus subtus vel supra de cetero habere jus vel clamium exigere vel vendicare poterimus In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Datum apud Ebor die sanctorum Processi et Martiniani anno Domini mcc octogesimo His testibus Dominis Roberto de Plumtona Roberto de Stivetona Rogero Tempest Ada de Houhtona militibus et aliis pluribus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter