utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00610243

Charter
Charter Number: 00610243
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1271
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hoc scriptum testatur quod anno Domini mcclxx primo convenit ita inter abbatem et conventum de Sallai ex una parte et Ricardum de Balderestona ex parte altera videlicet quod predicti abbas et conventus remiserunt et quietum clamaverunt de se et suis successoribus Ricardo predicto et heredibus suis inperpetuum omnia clausa sua anno supra dicto facta insuper et x acras de vasto adhuc claudendas de Birlee versus orientem extra sepem Preterea predicti abbas et conventus predicto Ricardo et heredibus suis remiserunt illum annuum reditum x et viij den[] quem quidem reditum predictis abbati et conventui predictus Ricardus annuatim reddere consuevit Predictus vero Ricardus domos et tenentes suos qui sedent inter fines de Lebbelay et le Moncfal usque ad alteram partem de Lebbelay festinanter ammovebit Hec omnia predicti abbas et conventus remiserunt et quietum clamaverunt predicto Ricardo et heredibus suis de se et suis successoribus inperpetuum ita quod predicti abbas et conventus in predictis clausis nullam communam jus vel clamium poterunt de cetero vendicare pro hac vero remissione et quieta clamacione tam de redditu quam communa predictus Ricardus pro se et suis heredibus vel assignatis remisit et quietum clamavit inperpetuum predictis abbati et conventui omnia clausa sua jam facta vel adhuc facienda ubi aliquo tempore clausa fuerunt infra divisas de Sunderlande ita quod nec ipse Ricardus nec heredes sui nec aliqui tenentes sui communam aliquam jus vel clamium infra predictas divisas de Sunderlande habere vel exigere de cetero potuerint quantum ad predictum pertinet Ricardum et si contingat quod averia dicti Ricardi infra divisas et clausa predictorum abbatis et conventus contigerit pro defectu clausure predicta averia sine dampno dicti Ricardi recaciabuntur et sine detrimento Similiter fiet de averiis predictorum abbatis et conventus si dicti Ricardi clausa vel divisas intrare contigerit Ad cujus rei securitatem majorem huic scripto pars utraque sigillum suum alternatim apposuit His testibus Domino Johanne Devias domino Ada de Hocstona Domino Ada de Birie Ada de Blakeburna et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter